
Het is theo
damnatio weekend!
Maior pars
mortalium, Pauline, de naturae
malignitate conqueritur, quod in
exiguum aeui gignimur, quod
haec tam
uelociter, tam
rapide dati nobis temporis
spatia decurrunt, adeo ut
exceptis admodum paucis
ceteros in ipso uitae
adparatu uita destituat. nec
huic publico, ut opinantur,
malo turba tantum et
imprudens uolgus ingemuit. clarorum
quoque uirorum hic adfectus
querellas euocauit: inde illa
maximi medicorum exclamatio est:
uitam breuem esse, longam
artem. inde
Aristotelis cum
rerum natura exigentis minime
conueniens sapienti uiro lis:
aetatis illam animalibus tantum
indulsisse, ut quina aut
dena secula educerent:
homini in tam
multa ac magna
genito tanto citeriorem terminum
stare. Non exiguum temporis
habemus, sed multum perdidimus.
satis longa uita et in
maximarum rerum consummationem: large
data est, si tota bene
conlocaretur. sed ubi per
luxum ac neglegentiam
diffluit, ubi nullae bonae rei
inpenditur, ultima demum necessitate
cogente, quam ire non
intelleximus, transisse sentimus. Ita
est, non
accipimus breuem
uitam, sed facimus, nec inopes
eius, sed prodigi
sumus. sicut
amplae et regiae opes
ubi ad malum dominum
peruenerunt, momento dissipantur, at
quamuis modicae, si bono
custodi traditae sunt, usu
crescunt: ita aetas nostra
bene disponenti multum
patet. Prettig
weekend.